- ASSOCIANS et ASSOCIATOR
- ASSOCIANS et ASSOCIATORin Alcorano, Adulter minime ducat nisi adulter am, aut associantem, seu participem sacientem, nec ducat adulter a nisi adulterum aut associatorem. Hoc enim credentibus seu Musulmannis est interdicium: Mahometanis est idolatra qualiscumque sic dictus, quia sacit Deum aequalem Deo, seu Deo alium associat, Videsis Antoninum Gigg. Thesaur. Volum 2. col. 1089 Inprimis vero Christianos hôc nomine notat, Ioh. Seldenus Uxor. Hebraic. l. 3. c. 12. In Ecclesia Romana vero Associare, Gall. Faire pariage, dicebantur Monasteria et Ecclesiasticae personae, cum, ut a potentum et vicinorum invasione se tuerentur, potentiores in partem dominii suorum praediorum asciscebant, sicque eorum protectioni ac tutelae sele commnittebant. Vide Senatorem l. 2. Ep. 16. ubi de Tertiis Gothicis, Vignerium in Originibus Alsat. aliosque Auctores, laudatos Carolo du Fresne Glossar. ut et infra aliguid, verbo Pariare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.